Dies ist der Text aus der "Cena Trimalchionis", den wir übersetzt haben:
nam mundatis ad symphoniam
mensis
tres albi sues in triclinium
adducti sunt
capistris et tintinnabulis
culti,
quorum unum bimum nomenclator
esse dicebat,
alterum trimum,
tertium, vero iam sexennem.
ego putabam
petauristarios intrasse
et porcos,
sicut
in circulis mos est,
portenta aliqua facturos;
sed Trimalchio expectatione
discussa
"quem" inquit "ex eis vultis
in cenam statim parari?"
continuoque cocum vocari
iussit,
et non expectata electione
nostra
maximum natu iussit occidi.