Übersicht latine deutsch español Vokabeln spezial Informationen

De Europa

1. post Asiam ad  Europam stilum vertendum.
Europa quippe Agenoris regis Libyae filia fuit,
quam Iovis ab Africa raptam Cretam advexit,
et partem tertiam orbis ex eius nomine appellavit.
iste est autem Agenor Libyae filius,
ex qua et Libya,
     id est Africa,
fertur cognominata;
unde apparet prius Libyam accepisse vocabulum, postea Europam.
2. Europa autem in tertiam partem orbis divisa incipit a flumine Tanai,
descendens ad occasum per septentrionalem Oceanum usque in fines Hispaniae;
cuius pars orientalis et meridiana a Ponto consurgens,
tota mari Magno coniungitur,
et in insulas Gades finitur.
3. prima Europae regio Scythia inferior,
quae a Maeotidis paludibus incipiens inter Danubium et Oceanum septentrionalem usque ad Germaniam porrigitur;
quae terra generalitum propter barbaras gentes,
quibus inhabitatur,
Barbarica dicitur.
huius pars prima Alania est,
quae ad Maeotidis paludes pertingit;
post hanc Dacia, ubi et Gothia;
deinde Germania, ubi plurimam partem Suevi incoluerunt.

©omposuit Tiefseeplötze 2001